monumenta.ch > Ambrosius > 37
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 36 <<<     >>> § 38

§ 37

1 est et aliud caput mysticum.
2 quod illud? audi: caput mulieris uir, caput autem uiri Christus.
3 mitte in Christum, mitte etiam in caput eius unguentum; caput eius deus est.
4 illa mulier ecclesiae typum gerens, quae in caput eius misit unguentum, confessa est eius diuinitatem, et quae in pedes misit confessa est eius passionem.
5 utraque laudatur: et tu fac quo lauderis.
6 quo remissionem accipias peccatorum.
7 laua faciem tuam, emunda animam tuam peccatricem, laua conscientiam tuam.
8 index enim facies plerumque est conscientiae et quidam tacitus sermo mentis, cum aut peccato conpungimur aut integritate laetamur.
9 noli hanc exterminare faciem, laua illam et omnem sordem conscientiae tuae dilue.
10 exterminat faciem suam qui aliud corde gerit, aliud foris praetendit.
11 non nos uelut quodam peripetasmate operiamus: quod intus est foris luceat, quod foris est intus operetur.
12 nemo in ieiunio culpam includat, pure ferat innocentiam; ieiunium etenim culpae interfectorium est.